Epistola ad Ephesios*

Caput 4: Versus 18

Obscuratum.Non parum: et ideo minus mirum est si in vanitate ambulant potius quam vos qui estis illuminati, et spem habetis vitae.A vita Dei.Duae sunt vitae: una corporis, altera animae; et sicut vita corporis est anima, sic animae vita est Deus: et quomodo si anima deserat, moritur corpus, sic anima moritur, si deserat Deus. Anima recedens a luce justitiae, quanto magis quaerit quod inveniat contra justitiam, tanto plus repellitur a lumine veritatis, et in tenebrosis demergitur.
(* Traductions européennes)